monumenta.ch > Augustinus > sectio > csg51.200 > sectio 6 > bnf18419.30 > Genesis, 2 > sectio 21 > sectio 34 > sectio 10 > 7 > 1 > 19 > sectio 2 > sectio > 3 > sectio > 215 > sectio > sectio 15 > 54 > sectio 27 > sectio 18 > 11 > sectio 8 > sectio 20 > 62 > sectio 18 > 61 > sectio 14 > sectio > sectio 1 > 27 > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 20, 216, 1
Rudimenta ministerii nostri , et vestri conceptus quo fidei concipitis utero generari coelesti gratia, adiuvanda sunt ore: ut et noster vos sermo salubriter alloquatur, et nos vester conceptus utiliter consoletur. Nos instruimus sermonibus, vos proficite moribus. Spargimus sermonem verbi, fructum reddite fidei. Omnes secundum vocationem qua vocati sumus a Domino, in eius via semitaque curramus; nullus retro respiciat. Veritas enim quae nec fallit nec fallere potest, aperte denuntiat: Nemo ponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus erit regno coelorum . Hoc nempe vos concupiscere, ad hoc ambire omnibus mentis vestrae conatibus, ipsum vestrum nomen, quod competentes vocamini, ostendit. Quid enim aliud sunt Competentes, quam simul petentes? Nam quomodo condocentes, concurrentes, considentes, nihil aliud sonat, quam simul docentes, simul currentes, simul sedentes; ita etiam Competentium vocabulum non aliunde quam de simul petendo atque unum aliquid appetendo compositum est. Et quod illud est unum, quod petitis vel concupiscitis, nisi quod quidam abiectis desideriis carnalibus et superatis terroribus saeculi clamat intrepidus? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat in me bellum, in hoc ego sperabo. Et quae illa sit exprimens, adiunxit et dixit: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae. Atque huius regionis et habitationis beatitudinem explanans, connectit et exprimit: Ut contempler delectationem Domini, et protegar a templo eius .